Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.20.1 Cic. Fam. 10.21.1 (English) >>Cic. Fam. 10.21.6

Scr. in castris pnd. Id. Mai. a. 711 (43). PLANCVS CICERONI 10.21.1 puderet me inconstantiae mearum litterarum, si non haec ex aliena levitate penderent. omnia feci qua re Lepido coniuncto ad rem p. defendendam minore sollicitudine vestra perditis resisterem ; omnia ei et petenti recepi et ultro pollicitus sum scripsique tibi biduo ante confidere me bono Lepido esse usurum communique consilio bellum administraturum. credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat. non licuit diutius bene de eo sperare ; illud certe cavi et cavebo ne mea credulitate rei p. summa fallatur.

10.21.2 Cum Isaram flumen uno die ponte effecto exercitum traduxissem pro magnitudine rei celeritatem adhibens, quod petierat per litteras ipse ut maturarem venire, praesto mihi fuit stator eius cum litteris, quibus ne venirem denuntiabat; se posse per se conficere negotium ; interea ad Isaram exspectarem. indicabo temerarium meum consilium tibi : nihilo minus ire decreram existimans eum socium gloriae vitare. putabam posse me nec de laude ieiuni hominis delibare quicquam et subesse tamen propinquis locis, ut, si durius aliquid esset, succurrere celeriter possem. 10.21.3 ego a non malus homo hoc suspicabar. at Laterensis, vir sanctis simus suo chirographo mittit mihi litteras nimisque desperans de se, de exercitu, de Lepidi fide querensque se destitutum, in quibus aperte denuntiat videam ne fallar ; suam fidem solutam esse ; rei p. ne desim. exemplar eius chirographi Titio misi ; ipsa chirographa omnia, et ea quibus credidi, et <ea> quibus fidem non habendam putavi, Laevo Cispio dabo perferenda, qui omnibus iis interfuit rebus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.20.1 Cic. Fam. 10.21.1 (English) >>Cic. Fam. 10.21.6

Powered by PhiloLogic